1896. SUBCAMERARIO KYOVIENSI DOMINO TRIPOLSKI.202-2

Datum ex castris apud pagum Divetz, 4to Julii 1745.

Gratissimum mihi accidit quod, quem me misisti virum nobilem mihique peracceptatum, litteras ille tuas ad me datas recte tradiderit ceteraque negotia ei commissa ex voto egerit. Non dubito quin, quae ei significan feci, omnia recte fideliterque ad te sit relaturus.

Hinc nihil superest quam te certiorem reddere, nihil mihi ex exemplo maiorum meorum magis curae cordique esse quam benevolentiam ac sinceram meam amicitiam erga illustrem Polonorum Rempublicam ejusque gentem inclytam ullo modo probare posse, cum nihil magis in votis habeo quam celeberrimam constitutionem libertatemque amicissimae Reipublicae semper integram incorruptamque servatam videre.

Fridericus.

Nach einer Abschrift von Eichel. Dem Concept des Generalmajors von Goltz liegt eine deutsche Aufzeichnung von Eichel zu Grunde.

<203>

202-2 Vergl. Nr. 1928 S. 229.